Matthew 26

De consummatione saeculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate praedixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriae aeternitatis admoneat. . Habito consilio ordo narrationis illuc transit, ut factum Judae conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschae dicens: etc. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quae credidit Domino et curata est. id est obediens. HIER. Diligenter observa, quae de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput. Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quae quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Graece, fides Latine. Haec devotio Mariae fidem significat Ecclesiae, quae dum deitatem Christi praedicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthaeus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisaei non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quae tunc accessit peccatrix. Joannes dicit haec Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum. . etc. Corporali praesentia, alioquin dicit alibi: Officium est sepulturae quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem. . Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare. . etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur aedificatio superfluorum. Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, interponit ipse, non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur. In alio Evangelio scribitur: Coenaculum, lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquae bajulum, id est praeconem gratiae, in domum Ecclesiae sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat. . Qui praedixit de passione, praedicit de proditore, ut videns se non latere poeniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret. Quia plus credunt magistro quam sibi: et timentes etiam fragilitatem suam, quaerunt de peccato cujus non habent conscientiam. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. Marcus: Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab aequis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo. Nec hic aperte dicitur an ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi. etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschae quae in memoriam liberationis populi Dei de Aegypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui Psal. 109., etc. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit. Ideo post coenam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschae sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicae passionis sacramentis, quam corporalibus escis. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpae propriae, cum ipse aequanimiter tulit alienae: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur. . Non delectabor caeremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni praecipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quae modo mortalis est. Dicens illud hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meae resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar. Hoc est quod psalmus dicit: Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium. Praedicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed poenitentia liberentur. Sicut praedixit locum passionis, sic praedicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic laetentur glorificati resurrectione vel visione. etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur. . Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judaeorum et eversionem Jerusalem. Anima est quae timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt. HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judaei, qui excusationem ignorantiae non habent, non occidant; unde ait: id est populi Judaeorum non simpliciter calix: ut sine interitu Judaeorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem praedico. . Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judaeorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat. . Tribus vicibus oravit, ut et nos a praeteritis peccatis veniam, et a poenitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quae omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse. . Factum congruit mutatae menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit. Putabat signa quae viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi. Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Psal. 119.. . Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinae vindictae, et gladio spiritus, id est, verbi Dei. etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judaeos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt. . Stultum est cum gladiis et fustibus quaerere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris. . Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium. Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia. . Marcus: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiae (quae vestis Dei dicitur) usque in finem saeculi indirupta manebit. Mos est Judaeorum cum aliquid blasphemiae audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo. . Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem caeditur. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiae compellit. . Quam noxia pravorum colloquia, quae cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est inter discipulos Dei Filium. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et praecipue dicebat, quem secuti caeteri similiter arguebant. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu poenitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratae jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem verae lucis praesentia plene quidquid mutaverat, erexit. In alio Evangelio dicitur, Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei praedixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc haesitare permissus est ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.